- ARCHIPARAPHONISTA
- ARCHIPARAPHONISTAGraece Α᾿ρχιπαραφωνιςτὴς, quasi primus Acclamator, dicitur in Communione Romana Cantor principalis, cui oblationistempore in sacrificio, ut vocant, aquam praebere incumbebat. Cantores enim quod canendo occupantur, non adstricti erant, sicut reliqui adstantes, ad offerendum panem et vinum; ideoque a vicino solum fonte aquam petebant. Ord. Rom. Deinde descendit Subdiaconus sequens scholam et accipit fontem de manu Archipataphonistae et desert Archidiacono et ille ex amula insundit; faciens crucem in calice. Idem in Ceremonialibus antiquis dicitur Praecentor, quia ad ipsum pertinebat Missae introitum intonare, quod incipiebat per signum egressionis Papae e sacrario: Tunc enim ad ianuam accedens, sub Pontisicis egreslum, mox reliquis ministris altâ voce Accedite acclamabat; quae ceremonia hodieque viger in Ecclesia Andegavensi, in Gallia, ubi Praecentor, ante introitum, eôdem verbô ingressum chori denuntiat, et in quibusdam festivitatibus processionaliter aquam pro sacrificio ex sacristia defert, in vasculo abscondito sub velo ab humeris pendente, praecedente Subdiaconô, uti praescribit praefatus Ordo. Vide Dominic. Macrum. in Hierolex. supra quoque Archicantor, et infra in Paraphonista. it. Praecentor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.